Antonio Vivaldi - Nisi Dominus (RV 608)

Song Rating: 8.74/10

Song lyrics:

Nisi Dominus aedificaverit domum,
in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem,
frustra vigilat qui custodit eam.

Vanum est vobis ante lucem surgere.

surgite postquam sederitis,
qui manducatis panem doloris.

Cum dederit dilectis suis somnum:
ecce haereditas Domini, filii:
merces, fructus ventris.



Sicut sagittae in manu potentis:
ita filii excussorum.

Beautus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis:
non confundetur cum loquetur
inimicis suis in porta.

Gloria Patri et Filio,
et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper:
et in saecula saeculorum.

Amen

Date of text publication: 17.01.2021 at 18:58